Rursus in paginam primam | Februarius | Aprilis | Suomeksi | In English |
Textus postridie Id. Mart. scriptus potest Finnice legi.
Londinii a.d. V Non. Martias
Hoc semestre vernali professoris Alexandri Ivanov lectiones frequento, quarum thema est theoria representationis gregium. Quae lectiones alicuius generis famam acceperunt, quod ex parte oritur a consuetudine illius professoris narrationes allegoricas referre, quibus clariorem facere conatur aut rem aliquam mathematicam aut progressionem lectionis vel cursus aut quicquid censet quovis tempore explicandum esse.
Hodie per totam horam representationem quandam trium dimensionum gregis symmetrici S4 construebat. Paulatim tabula computationibus complebatur, deinde detersa est iterumque complebatur. Postremo professor iis representationibus, quas quarebatur, productis ad nos valde gaudente convertitur. Cum nos omnes videret tantum eum taciturni aspicientes, hanc fabulam nobis narravit.
"Vir ad navem venit laborem quaesitum. Capitaneo petente, quomodo hic laborare valeret, respondebat se gluptra excellentissima facere scire. Cum capitaneus ne divinare quidem posset, quid illud "gluptrum" significaret, porro rogavit, quid viro opus esset, ut id conficeret. Respondit ille difficillimum esse bonum gluptrum construere: propriam officinam opus esse ac multum ligni, laboremque complures annos consumpturum. Capitaneus satis liberali mente virum collocare decrevit et promisit ei officinam, mercedem moderatam, lignique tantum, quantum illi modo opus esset.
Sequentibus annis vir ferventer laboravit. Officinam frequentabat, saepe cum sole oriente coepisset, non ante mediam noctem finivit, semper mandans, ut plus ligni ei afferretur. Capitaneus haec omnia multum mirabatur, sed nihil umquam quaerere audebat de labore illius.
Tandem post tres annos, conventione laboris finita, capitaneus ad virum venit petitum, quid effecisset. Ille capitaneo fragmentum ligneum produxit, longitudinem viginti centimetrorum habentem ac latitudinem trium, quod ex compluribus partibus minoribus confixum erat, quae omnes mira arte scalptae. Capitaneus furiosus: "Hocne", clamavit, "omnia, quae effecisti tot annis immensaque multitudine ligni consumptis?", atque nihil ulterius quaerens virum mandavit, ut e malo navis suspendatur.
Nautis funem praeparantibus admiralis, qui animadverterat aliquid in nave fieri, properavit exploraturus, quid ibi accidisset. Capitaneus de viro atque laboris eius narrans admiralem certiorem fecit, tandem ei fragmentum ligneum a viro confectum produxit. Admiralis partem ligneam accipiens eam ex omnibus partibus magna cum admiratione inspiciebat. Postremo ille: "Ut vere dicam", inquit, "pro Neptuno omnibusque Nereidibus, hoc est sine dubio exquisitissimum omnium gluptrorum, quae umquam vidi!" Deinde ad extremam navem ambulans fragmentum in manu sua pendebat, et id in altum mare deiecit. Aquam tangens sonum clarum distinctumque fecit: "glup".
Secundum professorem haec narratio etiam officium studentis pro gradu doctoris laborantis bene describit.