Mensis Februarius

Textus a. d. VI Kal. Mart. scriptus potest Finnice legi.

"Omnia vincit amor" sive dies Sancti Valentini cum pelliculis peractus

Londinii die Saturni postridie Id. Febr. anno MMIX

His diebus Londinii agunt dies festos cinematographiae Sinensis. Modo exempli gratia festivitatibus Finnicis "Espoo Cin? diverso pelliculae multis locis circa urbem sitis exhibentur, temporibus quoque per tres quattuorve septimanas dispersis. Die Veneris (tertio decimo) in programmate inventum est pellicula nomine "Lost in Beijing" (IMDb, Rotten Tomatoes), in qua contentiones vitae quattuor personarum in Pekino hodierno habitantium admodum violenter describuntur (pellicula in Sinis revera prohibita est). Cum tempus exhibitionis autem mutatum esset ab hora sexta postmeridiana in horam undecimam, putavi me non tam diu in centro remanere valere. Vice huius in cauponam quandam iuxta viam "Brick Lane" sitam cum Iohanna imus ac postea in theatrum vicinum ad pelliculam "The Curious Case of Benjamin Button" videndum (IMDb, RT). Quae etiam optima erat.

Nobis heri re Sinensi privatis decrevimus hodie conari. In theatro "Covent Garden" proposita est "Love Conquers All" (IMDb, RT), pellicula Malaesiaco-Hollandica, in qua vita iuvenis mulieris in Kuala Lumpur viventis describitur, atque quomodo illa amore capta est cuiusdam viri delinquentis. Movit modestia sua. Tempus exhibitionis erat hora undecima antemeridiana.

Cum ad theatrum adveniremus – quinque minutas ante horam undecimam – transennae metallicae adhuc ante foras restabant, et nos iam dubiebamus num haec quoque exhibitio postposita esset. At non, transennis forisque ipsa hora apertis nos cum nonnullis Sinensibus aliquibusque Britannis, qui ad locum advenierant, in exedram frigidam intravimus. Post exhibitionem in oppidum Sinicum haud procul situm ad sapores Sinicos.

Vesperi per televisionem pellicula "Brick Lane" (IMDb, RT) exhibita est, quae narrat de difficultatibus, quas quaedam familia Bangladeshiensis Londinii vivens patitur. Thema mea multum intererat, quoniam ipse in hac regione quae describebatur, habito, viaque "Brick Lane" proxime a domo abest. (Vero ibi heri prandium Indicum consumpsimus.) Primum hac pellicula spectata notavi hic in proxima vicinitate omnino aliam culturam exsistere, quam paene solum in cauponis tabernisque ethnicis contingimus.

Post "Brick Lane" etiam pelliculam horrificam nomine "Creep" perspectavi (IMDb, RT), de nulla alia causa quam ea, quod labyrinthus, in quo puella hac vice aggressorem fugit, in cuniculis ferriviae subterraneae Londinii situs erat. (Enimvero possunt stationes usque tristiores facere.) De pelliculis enumeratis haec prima fuit, quam nemini commendem.

Cum iam tertia hora noctis agatur egoque nondum vasa lavaverim, puto me non mane expergefiere valere, ut hora undecima in "Covent Garden" pelliculam "Jasmine Flower" (IMDb, RT) videam, sed saltem ad theatrum in "Southbank" situm me trahere cogito: ibi enim hora tertia tirocinium pelliculae "Young & Restless in China" (IMDb, RT) erit. Illa pellicula argumentosa iuvenes Sinenses describit, qui se ad condiciones civitatis, quae citissime mutantur, accommodare conantur.

Pelliculae cinematographicae aroma in vitam offerunt, sed amici iis compensari non possunt. Itaque consuetudine conjuncti inter nos maneamus, etiamsi undis separati sumus. Optimum diem Sancti Valentini vobis omnibus exopto.

P.S.
Post iucundam pelliculam argumentosam questiones moderatori Sue Williams proponere poteramus. Etiam nisi mentionem de quodam viri deliranti faciam qui de horroribus gestis communistarum orationem habere coepit, alii quoque quaerentes multum opprimi videbantur: quam libere iuvenes negotiatores de problematis corruptionis narrant puellaque quaedam contra matrimonium a parentibus institutum pugnat. In mentem venit illis hunc responsum dare: ite, homines, ipsi ad locum, ut videatis ibi etiam plerosque similia ac nos sperare, exspectare, sentire; vero ii quoque errores regiminis sui vident nec non quid accidi possit, si caeci traditiones antiquas observent. Mea opinione in terris occidentalibus hodie nimium tristis in medium profertur, quod sua parte praeiudicia in vulgo contra vulgus auget. Et quis nostrum se in vulgo non numeret?

Rursus sursum

Londinium cum nive diversum est

Londinii die Lunae postridie Kal. Feb. anno MMIX

Multum placet diarium sic extraordinario die incipere. Ne autem, quoniam Finnus sum, quicquam extraordinarium in hoc die viderem, nisi forte Londinii habitarem. Hic enim nix tam raro invenitur, ut iam paululum totam urbem conturbet, et pluviae hodiernae multum plusquam paululum videbantur.

Mane, cum paulatim expergefierem, post ianuam cohabitatores meos audivi deliberantes, quomodo agere cum hac quaestione nivali, sed aures vix praebui: nihil esse censebam. Revera pridie vesperi iam videram pluviam nivalem paulatim omnes hortos bene curatos omniaque tecta domorum latericiorum abscondere, quod nihilo minus flocci feci. Satis sit cum vestitu laneo proficisci. Ceteri autem Londinienses mecum dissentiebant.

Cohortantibus meis cohabitatoribus, antequam domo profectus sum, ex Interreti nuntios transportationis publicae revidi. Ne una quidem autoraeda longa in usu, pars traminum subterraneorum omnino non eunt, stationes superterrenae sunt clausae, severae morae in omnibus lineis inveniuntur. Statio universitatis, nomine "South Kensington", etiam clausa sit. Ergo mihi altero tramine vehendum est atque trans hortum "Hyde Park" ambulandum. Nunc iam festinabam, ut in tempore in quibusdam classibus studentibus exercentibus adessem. Sed ubi ad stationem perveni, statim intellexi me sero venturum. Morae vero severae erant, et unumquicque tramen tam refertum, ut intra vix spirare poteram.

Circa urbem et in hortis ubique homines homunculos nivales construebant ac pilas nivales circumiaciebant. Ex faciebus eorum vidi eos revera raro nivem vidisse. Non autem praevidere poteram, quid me in universitate exspectaret. Omnes classes sublatae, bibliotheca instituti clausa, cenatio clausa, tabernae clausae (meum professorem solum in suo conclave sedere vidi). Nuntium de condicionibus cursu electronico acceperam paulo post domo profectus eram. At quid facere potui? Radium socolata crustatum emi, quo consumpto paulisper in officina mea laboravi, donec tandem domum proficisci decrevi.

Domi certior factus sum, quid amici interdiu vidissent audissentque. Mulierem quandam autocinetum suum spatha culinaria detersisse, virum aliquem gelu ex via cultello Sinensi decidisse. Tabernam vicinam ex incursione hominum laboravisse, cum transportationes ciborum sublatae essent hominesque territi, ne hodie cibis suis carerent.

Hodie urbs quieta erat: loco strepitus autocinetorum pueri et puellae nec non adulti laeti clamantes audiri poterant. Sciuri in horto desperati rem comprehendere conabantur.

Rursus sursum