Rursus in paginam primam | Martius | Maius | Suomeksi | In English |
Londinii die Martis a. d. IV Kal. Mai. anno MMIX
Durum est observare, dum morbus, qui "influentia suilla" nominatus est, per orbem extenditur. Hodie in tabula geographica situs "Google Maps" apparuit signum novae suspicionis contigendi in loco urbis Mancunii. In actis diurnis gratis distributis experti (etiam Collegii Imperialis) prope certum habebant hunc morbum iam Londinium translatum, etsi indicia nondum inventa sunt. Praeterea praedixerunt rete traminum subterraneorum, quod totam urbem penetrat cuiusque traminibus confertis egomet ipse paene cotidie ex uno latere urbis in alterum vehi soleo, efficacissime morbum transferre posse, cum primum novi inflicti virus tussiendo proferre incipiunt.
Quid experti affirmaverint, facile credere possum. Si enim morbus iam in aliquam remotam partem Scotiae adventus est, ubi paulo plus 5 miliones hominum habitant, et fortasse etiam Mancunium, unde ipse tantum nonnullis septimanis ante avectus sum, putandum est contagionem primam a Londinio, ubi incolarum numero septem semisque miliones est, haud longe abesse. Neque, quid de tramine subterraneo dixerint, deponendum est, id est illud morbum quam citissime transferre posse. Illis traminibus enim cotidie circiter tria miliones hominum vehuntur.
Etiam durius fit nuntios observare, cum ego nunc nuper librum auctoris Daniel Defoe legerim, cui titulus est "A Journal of the Plague Year". Qui liber narrationem personae cuiusdam fictae "H.F." praesentat de pestilentia, nomine "peste bubonica", quae anno 1665 Londinium visitans plusquam 97 milia hominum necavit. Illo tempore Defoe ipse quinque annos natus erat et scilicet cum familia sua rus migratus, ut contagionem fugiat.
In initio narrationis fama describitur in Hollandia paulo ante pestilentiam offensam esse. Brevi tempore Londinii, in parte occidentali urbis (in regione theatrali) duo viros Francogallicos moriri, qui paulo ante res bombycinas ex Hollandia importas tetigissent. Deinde nonnullis in mensibus casus contagionum paulatim crescere, et eos, qui ruri fundum habeant vel aliam potestatem emigrandi, una multitudine ex urbe efugere. Brevissimo spatio morbum per totam urbem extendi, per septentrionalem in orientem transire, proprium centrum circumientem. Postremo, octo vel novem mensibus post primos casus contagionis pestilentiam in partes orientales extendi (ubi ipse hodie habito) et in proprium centrum urbis ("City") et in partem amnis meridianam. Illo tempore, quamquam in occidentali parte casus diminuere coeperint, pestilentiam paene decem milia hominum in una quaque septimana necare. Sed eo ipso tempore, morbo acerrime saeviente, numerum mortuorum decrescere incipere nonnullisque mensibus post condiciones iam leviores fiere.
In civitate hodierna morbus epidemus typi A non tam graviter valetudini imminet quam pestis bubonica tempore auctoris Defoe, cum remedia antibiotica nondum inventa essent (ne microscopium quidem nisi post paulum temporis). Pestilentia tamen paene tantum pulicibus translata est praeter illos casus, in quibus morbus in pulmones progressus est, cum influentia efficientissime inter homines transportatur tangendo et per guttis salivae. At molestissimum sit, si servitium valetudinis confertum atque conturbatum telephonandum sit, ut primo aliquem advocem ad indicias affirmandas et deinde medicamen accipiam. Praecipue molestum, si casu morbum in Finniam transportem, cum post nonnullas septimanas illuc volabo.
P.S.
Ceterum de pestilentia, deprehensus ex Interreti legi hunc morbum adhuc
vivere in Asia, Africa, terris Americis, casusque contagionis usque annis
proximis apparuisse; exempli gratia mentionem facere possim de epidemia
Madagascariensi anno MMVIII orta atque de casu "dilecto" meo,
biologo,
qui contagionem a panthera mortua receperit.