Rursus in paginam primam | October anni MMXI | Iulius | Suomeksi | In English |
Dunelmi die Solis postr. Kal. Mart. anno MMXIV
Iam mensem fere Dunelmi habitamus, quae urbs antiqua in Anglia septentrionali sita est. (Locus in charta geographica signatus.) Anno CMXCV monachi quidam reliquiae Sancti Cuthberti ex Insula Sacra Lindisfarnensi exportaverunt, ne illae sub aggressibus Danorum perirent. Decreverunt tandem hoc loco consistere, ubi tum post centum annos ecclesia magnifica constructa est.
Praeter cathedralem perspicuissimi in media urbe sunt studentes. Universitas Dunelmensis est aetate fortasse tertia omnium universitatum Anglicum, quod autem res magna non est, quia post Oxoniensem et Cantabrigiensem universitates (nec non Northamptoniensem, qui non longe vixit) novae universitates non ante saeculum unodevicesimum institutae sunt, scilicet non antequam anni plusquam sescenti acti erant! Nihilominus, urbs in mentem praecipue Cantabrigiam fert, quae non multo maior est, cum aedificia pulcherrima (etiam ipsum castrum) a diversis collegiis studentium possideri soleant, et ex LXXXVIII milibus incolarum paene quinta pars sunt studentes.
Urbs est parva sed amoena. Viurus amnis cum ramis suis inter collibus altis flectitur, centrumque urbis super unum ex his collibus in flexu amnis situm est. Dicitur nomen Dunelmum exortum esse e ”Dun Holm”, quorum verborum primum collem significare in lingua Anglica antiqua, secundum autem in lingua Norvegica insulam. Ora maritima cum oppidis pulchris tantum viginti fere chiliometra nobis abest in oriente, et in occidente colles Pennini inveniuntur atque regio naturalis, quae vocata est ”Area of Outstanding Natural Beauty” (AONB). Paulum longinquo occidentem versus etiam ”Regio lacorum” bene nota sita est.
Rus urbi finitimum. Institutum mathematicum, ubi laboro, semichiliometrum a centro abest, sed via, qua domum ire soleo, inter agros camposque equorum iacet. Paulo quidem ante, domo temporaria in officium veniens, viam eligere potui per pratum ab equis habitatum, in quo animalia me stultis faciebus spectaverunt. Concenta aliosque circenses praeter cathedralem et collegia paene solum theatrum ”Gala” praebet, quod mire multum se variare potest. Ibi iam vidimus theatrum musicale, actionem comoedicam, pelliculas, atque postremo concentum, ubi musicen Sibelii Tsaikovskiique optime modulata est.
Ex urbibus maioribus prope iacentibus optime videlicet nota est Novum Castellum, quod potu suo celeberrimo mundum laetificat. Alia etiam res, qua etiam Dunelmi gaudemus, est dialectum regionis. Qui ”geordie” vocatus vocem 't' saepe omittit atque in enuntiandibus vocalibus diphthongisque se a sermo regulari aliquantum differt. Exempli gratia in taberna quadam emptionum nostrarum parvarum pretium declaratum erat: ”ie' twen'i-ie”, scilicet: 8,28.
Maxima quidem parte sermonem populi bene intellegimus. Homines huius regionis etiam saepissime alios appellant, ut cum eis amice colloquentur. Et clare differt ministratio amicissima in officiis publicis observata ab eadem exempli gratia Londinii percepta. Adiuvare parati sunt, neque pluraque verba polita tantummodo superficies videntur. Omnino primus mensis nobis multum placuit hactenus, neque dubito, quin totum annum hic libenter agamus. Et si urbs nobis nimis parva videri incipiat, minusquam una hora tramine Eboracum vehi possimus, Edinburgum circa duabus, Londiniumque non plusquam tribus.
”Sí jí lie'a!”